Aeterne sol

From Liber Hymnarius
Jump to: navigation, search

Aeterne sol

Meter: 8.8.8.8

Melody: f ffe d e g ga f e

Liber Hymnarius, p. 303

Latinam

Aeterne sol, qui lumine

creata comples omnia

suprema lux et mentium,

te corda nostra concinunt.


Tuo fovente Spiritu,

hic viva luminaria

fulsere, per quae saeculis

patent salutis semitae


Quod verba missa caelitus,

nativa mens quod exhibet,

per hos ministros gratiae

novo nitore claruit.


Horum coronae particeps,

doctrin(a) honestus lucida,

hic vir beatus splenduit

quem praedicamus laudibus.


Ipso favente, quaesumus,

nobis Deus, percurrere

da veritatis tramitem,

possimus ut te consequi.


Praesta, Pater piisime,

Patrique compare Unice,

cum Spiritu Paraclito

regnans per omne saeculum. Amen.

English