Christe, pastorum caput

From Liber Hymnarius
Jump to: navigation, search

Christe, pastorum caput atque princeps (saec. XV)

Meter: 11.11.11.5

Melody: ed g ab b b

Latinam

Christe, pastorum caput atque princeps,

gestiens huius celebrare festum

debitas sacro pia turba psallit

carmine laudes.


(Pro papa)

Quas oves Petro dederas ovile

orbis ut totus fieret sacratum,

hic tuo nutu positus supremo

culmine rexit.


(Pro episcopo)

Strenum bello pugilem superni

chrismatis pleno tuus unxit intus

Spiritus dono, posuitque sanctam

pascere gentem.


(Pro presbytero)

Hunc tib(i) electum faciens ministrum

ac sacerdotem socians, dedisti

dux ut astaret populo fidelis

ac bonus altor.


Hic gregis ductor fuit atque forma,

lux erat caeco misero levamen,

providus cunctis pater omnibusque

omnia factus.


Christe, quie sanctis meritam coronam

reddis in caelis, docili magistrum

fac sequi vita similique tandem

fine potiri.


Aequa laus summum celebret Parentem

teque, Salvator, pie rex per aevum;

Spiritus Sancti resonet per omnem

gloria mundum. Amen.

English